- SARACENI
- SARACENIpopuli Arabiae, Agareni, et Ismaelitae quoque dicti, quod ab Agare et Ismaele descenderint: quamvis a Chasluim, uno ex Caini posteris, originem illorum quidam arcessant. A voce Arabica, quae vagum et latronem denotat. Saeculô 5. primum innotuerunt: quorum Dux Alamundurus, qui Varani Persae promiserat, se illi non Romanos solum subacturum, sed et Antiochiam Syriae in manus traditurum, sub Theodosio Minori, panicô quôdam terrore perculsus, ultra Centum Milia amisit, circa A. C. 421. Mesopotamiam, imperante Zenone, vastârunt, A. C. 476. Princeps postea eorum, Terebon, fil. Aspecti, cum miraculose sanatus esset, Christiani omnes effecti sunt, Cyrill. in vita Euthymii Abbatis. Postea tamen idem Mahometi cum suis adhaesit. Huius dein Mahometis socer Abubebecher, Saracenorum legionibus Heraclio Imperatori ob convitium, infennsis, sibi iunctis, regiones Gazae ac Sinae montis aditus occupavit: Successor Omar ulterius progressus est, e cuius ducibus Muhavia, Hormisdâ Persarum Rege victô, a gente Artaxerxis ad Saracenos Persicum regnum transtulit, A. C. 632. Ab eo tempore potentiores effecti, sub eodem Africam, e qua 80000. captivorum abduxêre, A. C. 668. Asiam, Europamque invaserunt, parte Siciliae, post direptas Syracusas, A. C. 669. in hac potiti, classe quoque 500. navium Constantinopoli obsessâ, quâ tempestatum vi laceratâ aliam adduxerunt, a Callinico superatam, A. C. 672. Post quae a Mardaitis e Libano vexati, pacem 30. annorum tributariam fecêre. Mortuô Muhaviâ ac Marvane cum dissidiis agitarentur, Muctar Persidem invasit, tyrannis Abdemelechus se opposuit, A. C. 685. postquam a Vamba quoque Hispaniae Rege 270. iis naves ereprae et crematae essent, A. C. 675. Abdemelechus Persiae Arabiaequeve tyrannis feliciter coercitis, cum Iustiniano Imperatore pacem fecit, violantem illam clade ultus est, A. C. 686. successit illi filius Valid I.A.C. 692. Postea Vitiza, Hispaniae Rex, Hervigii fil. cum muros urbium in toto regno deiecit, tribus exceptis, Saracenis sic viam ad regnum invadendum munivit, A. C. 707. Namque Valid operâ Tarichi mox spoliatâ Hispaniâ, postea occisô Rodericô Rege illam occupavit: mortuo successit Solimannus frater, A. C. 710. et 713. Sub Philippico Bardane Imperatore iidem impune Asiam vastârunt, A. C. 711. classe ab Artemio petiti, A. C. 715. Solimannus et Omar, ad Constantinopolim maximâ sunt affecti clade: nec minori in Gallia, a Carolo Martello, quo ex Hispania ab Eudone evocati fuerant. Omaro A. C. 746. suceessit Iezid I. fil. Abdelmelechi, et post 4. annos Hasca frarer. Hunc Valid II, excepit, quô brevi mortuô praefuit Iezid II. mox Marvan, quô interemptô, imperium A. C. 749. tres partiti sunt, Abubalas Persiam, Solymus Aegyptum, Habdalas Syriam sortitus est. Abubalae Abugepher, qui Seleuciam instauratam Bagdeth vocavit, successit. habdalas aemulis sublatis Damasci ann. 22. praesedit, relictô filio Machdi successore, A. C. 755. quô Turcae ex montibus Caspiis in Armeniam irruperunt. Interea Pelagius Saracenis in Hispania victis, Asturiae regnum condidit, A. C. 717. et Garsias Gothus, iisdem superatis, Suprarbiensis regni fundamenta iecit, A. C. 727. Adelphonsus quoque gener Pelagii, Saracenorum viribus attritis, Christianismum reduxit, Catholici proin axiomate ornatus, A. C. 738. Adelphonsi fil. Froiola Iozephum Saracenorum Principem, in Gallaeciae finibus, fudit, cui Abderamen substitutus Cordubae seRegem scripsit, A. C. 759. In Oriente Saracenorum in Syria 5. Amiras occidit Leo IV. Imperator, A. C. 779. cum Machdi adhuc Saracenis imperaret, huius tamen fil. Aaron Irenen sub tributum redegit, classemque eius vicit, Thraciâ per Abdelmelechum usque ad suburbia Urbis vastatâ, A. C. 798. In Hispania vero et Aragonii iugum Saracenicum excussêre, A. C. 783. et Alphonsus tributum centum virginum ulterius pendere nolens, insigni illos calde, Ulyssibonâ captâ, affecit, A. C. 793. Praefatus Aaron Nicephorum Imperatorem ad turpe tributum redegit, etiam in caput eius ac filii ternis numismatis imperatis, A. C. 806. sed cum Imin fil. eius voluptatibus se daret, facti tres Amirae sunt Damasci, Babylone ac in Africa residentes: Iminique occiso Maimon Amiras Babylonius, vir eruditus, successit, A. C. 813. Maimoni Mucteran suffectus est, A. C. 833. quô tempore Abderamen in Hispania praefuit, qui Cretâ Siciliâque occupatis, Calabriam Apuliamque vastavit, sed a Ranimiro ingenti clade affectus. In Asia Mucterani Aaron successit, A. C. 841. cum in Africa Abderamen rerum potiretur, qui Samum Campaniamque devastavit, et Beneventô Bariôque occupatis, Cassinense monasterium Romaeque suburbia, imo opimas Petri et Pauli Apostolorum suburbanas basilicas spoliavit. A. C. 846. successore filiô Mahomete relictô, cum Aaroni frater Mechucal successit. Michael Imperator Graecus a Saracenis ad Samosatam victus est, A. C. 859. sed collega Basilius eosdem bis fudit. In Apulia quoque Saracenis Ludovicus II. Imperator fortiter restitit. Capuâ, Luceriâ, Beneventô recuperatis, A. C. 866. In Oriente Mammaluchi regem Aegypti et Syriae fecêre Achmadum, filiumTolonis servi: sic Caliphatu divisô, Abasidae in Bagded, Tolonis posteri in Aegypto regnârunt, A. C. 869. In Hispania Alphonsus M. contra Saracenos egregie rem gessit, A. C. 874. qui a Basilio quoque Imperatore aliquoties mari superari. Syracusas nihilomninus solo aequârunt, Capuam expugnârunt, Romanô itinere insessô, A. C. 884. In Africa Abdalla, Mahometem exsecratus, Halin sequi coepit, eiusque nepos Elinedinalla, Aegyptô potitus, regnum Babylonio aemulum condidit, A. C. 908. In Asia Muctedar, in Hispania Almanzor praefuit, ille ad Lemnum mari, hic terrâ victus, A. C. 916. in Italia quoque a Berengario Saraceni, qui Garelianum insederant, internecione deleti sunt, A. C. 915. iisdem Constantinus Imperator totam fere Syriam, A. C. 932. Ordonius vero Hispaniae Rex, Gallaeciam eripuit, A. C. 923. Cantabriae interim parte amissâ. Iterum in Syria graviter afflicti sunt a Romano Imperatore A. C. 961. quemadmodum a Ranimiro in Hispania, A. C. 945. ubi tamen Alhaca multa Comiti Castellae ademit, A. C. 961. Cruentis. simô in Italia praeliô victi suntab Ottone II. Imperatore qui proin pallida mors Saracenorum dictus est, A. C. 982. Sed in Hispania civilibus discordiis in rem usi, Legionense et Gallaeciae regna fere tota occupârunt: donec Almansore victô, amissa recuperata sunt, A. C. 998. Hierosolymitanum templum Amiras Aegypti incendit, A. C. 1020. Victi sunt ad Cycladas Saraceni a Constantino IX. A. C. 1028. mox his inter se dissidentibus, dum Persidis Sultanus, adversus Calipham Turcas evocat, ab his regnô exutus, sicque initia potentiae Turcicae sub Tangrolipice Mucaleto iacta, A. C. 1037. A MichaelePaphlagone Imperatore iterum Saraceni prostrati sunt, A. C 1040. ut et a Romano Diogene in Syria, A. C. 1067. Suscepta dein contra eosdem Christianorum in Palaestinam expeditio est, A. C. 1096. de cuius successu Vide in Palaestina. Tandem Turcis Saracenorum ditiones penitus occupantibus, nomen eorum evanuit, quamvis id aliquando omnibus Mahomericae sectae addictis tribui soleat. Amm. Marcellin. l. 4. Laetus Comp. Histor. Univ. etc. Addo, quod ab Israelitis progenitoribus suis, Veneris accepêre cultum, ut traditum Euthymio Zigabeno in Panoplia, quô locô Saracenos refellit. Graece eam partem edidit Sylburgius, in qua, inter alia, legas, ut lapidem illum, quem Saraceni magnâ animi devotione osculabantur, eo quod existimatent, esse lapidem, super quo Abraham cognovit Agar, vel cui alligavit camelum, sacrificaturus filium, esse caput fimulachri Veneris crediderint. Verba eius sunt. Ο῾ δὲ ῥηθεὶς λίθος, κεφαλὴ τῆς Α᾿φροδίτης ἐςτίν, ἣν πάλαι προσεκυν´ουν οἱ Ι᾿σμαελίται. φέρει γὰρ μέχρι καὶ νυν̑ τοῖς ἀκριβῶς καταςθκοποῦ???ιν ἐκ γλυφίδος ὑποτύπω???ιν κεφαλῆς. At praedictus ille lapis est caput Veneris, quam Ismaelitae iam olim adorabant. Quippe lapis ille accuratius epectanti etiamnum praefert deformationent capittis. sed et in anathematismis, qui recitantur convertenti se a Saracenis ad fidem Christianam, lapis ille edicitur esse in domo Make, atque ἐκτύπωμα τῆς Α᾿φροδίτης ἔχειν, Veneris effigiem in se habere: sicut et de Abrahami super hoc lapide congressu, e de cameli ad eum alligatione, ibidem praedicta referuntur. Quae forte de Venere, prout Lunam significat et Uraniae sive Caelestis nomine celebris erat, intelligenda sunt. Quippe Arabes iunxerunt cultum Lunae et Luciferi: ab Arabibus autem hunc ritum didicêre Saraceni. Saltem sic eorum mentem cepêre Graeci, ut videre est ex initio Saracenicorum, in Euthymii Zigabeni Panoplia, ubi Auctor gentem hanc, usque ad Caesaris Heraclii tempora idola coluisse, adorantes Luciferum ac Venerem Chabar illorum linguâ, i. e. Magnam, dictam, refert. Idem habet Georg. Cedrenus in Chron. ubi de Muhammede: ubi et subicit eorum hanc precationem. Α᾿λλὰ ἀλλὰ, οὒα, κουβὰρ, ἀλλὰ: ac ἀλλὰ, ἀλλὰ, exponit ὁ Θεὸς, ὁ Θεὸς: οὐὰ, μείζων: Κουβὰρ, ἡ μέγαλη, εἴτουν ἣ Σελην´η καὶ Α᾿φροδίτη. Alla, Alla, Deus Deus; Ova, maior; Cubar, magna, puta Luna et Venus. Ubi tamen Cedrenum de Οὐὰ, cum sit copula, ut Hebraeis deceptum fuisse, monet Cl. Seldenus Syntagm. de Diis Syris c. 4. Quare sensus est, Deus Deus, et Magna, illa Deus. Vide quoque B. Hieronym. in vita Hilarionis, ut et in Amosi hoc c. 5. v. 26. Portâstis vero Siccuth Regem vestrum, et Chiiunem imagines vestras, sidus Dei vestr??? quae fecistis vobis. Ybu oer Sidus Dei vestri, Hebr. Cochab, Luciferum intelligit, quem Saraceni, inquit, hucusque venerantur. Unde factum, ut hodieque apud Muhammedanos Veneris dies, quam Giuma, h. e. συν´αξιν, appellant, quia finis cultus est, quô congregantur, hebdomadis finis sit. Quemadmodum et exinde forte est, quod iurant per stellam vespetinam, et Auctoram; ut ex Alphurcain sive Alcorano videre est, Azoarâ 63. 96. et 99. Vide Scaligerum de Emend. Tempor. l. 2. c. de anno Hegirae, et l. 5. c. de primo Muharram Hegirae, apud Gerh. Ioh. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 31. Plura verode iis, de Saracenicae inprimis superstitionis ac potentiae ortu, incrementis, dissipatione, instauratione item per Turcas, qui iis utrobique successêre, factâ, apud Ioh. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 4. totà; ut et hîc passim, inprimis ubi de Chaliphis et Muslimis: Sicut de reliquiis eorum circa Alpium iuga, supra voce Marones; de ducibus, Phylarchi. Adde Cl. Suicerum Thesauro Ecclesiastico in Voce Σαρακηνοὶ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.